Fabula
de reformationibus
Hermann
Gottschewski, alias Agricola
Iaponensis
In
urbe quadam tria milia civium (ut adultos modo et ad
res publicas agendas aptos numeremus) habitabant, qui democratiam veram
habebant:
omnes enim, viri et feminae, si plus quam viginti annos nati erant,
ius aequale suffragii habebant, et omnes res ad urbem pertinentes in
contione per maioritatem decernebant. Cives etiam vectigalia solventes
pares
erant: singulis annis centenos denarios fisco tradere solebant. Tamen
in rebus
domesticis pares non erant: Mille cives enim matrimonio coniuncti cum
liberis,
alii mille cum coniugibus bini, et ceteri mille singuli domos suas
habebant.
Duo milia domuum enim in urbe erant, quarum quingentae a familiis cum
liberis,
quingentae a coniugibus et mille a vitam secum agentibus habitabantur.
Quam
inaequabilitatem aliquando civis quidam
animadvertit. Orationem habuit coram contione; dixit rem publicam
domos
singulas tueri et defendere debere; mille solos viventes autem tot
domos tenere
quot aliorum duo milia. Itaque iis bis tantum ad fiscum solvendum esse
quantum
matrimonio coniunctis.
Oratio
contioni placuit decreveruntque ut soli viventes
inde ab hoc tempore singulis annis ducentenos denarios solverent.
Decreverunt quidem cum maioritate ex tribus duarum partium contra vota
secum viventium; tamen soli habitantes seditionem non fecerunt. Boni
enim cives
erant neque negabant nova centena milia denariûm urbi profutura
esse. Ceterum assuefacti erant se voto maioritatis flectere, quia
persuasi
erant hoc saluti urbis ideoque sui ipsius utile esse.
Aliquot
annis post in contione de ludis disputabatur. Ii
enim renovandi erant, ad quod necesse erat magnam pecuniam impendere.
Quamquam
urbs satis fortunata erat, quibusdam displicuit tantam pecuniam pro
ludis
solvere; dixerunt enim ludos iis civibus tantum, qui liberos haberent,
prodesse. Ceterum iam dudum multos pro ludis paucorum pecuniam
solvisse; ergo
plura vectigalia a familiis postulanda esse.
Petitio
facta est, ut familiae bis tantum ad fiscum solverent,
et suffragium habitum. Etiam haec reformatio cum maioritate ex tribus
duarum partium decreta est, contra vota familiarum quidem, sed sine
seditione.
Nam familiis (parentibus saltem) ludi cari erant, et ad eos pulchros
faciendos
pecuniam solvere promptae erant. Sic post suffragium omnes cives
felices
erant se urbem suam gradatim meliorem reddere.
Urbs
floruit neque pauperes erant cives. Divitissimi
erant matrimonio coniuncti sine liberis viventes. Bini enim in singulis
domibus
habitantes neque liberos curantes magna expensa non habebant et totum
diem
ad fortunam augendam laborare poterant. Insuper post duas
reformationes
omnibus minus vectigalium pendebant aliis civibus. Quod dum quis
animadverteret
multos annos non duravisse facile aestimamus. Ergo aliquis
orationem
habuit postulans ut matrimonio coniuncti sine liberis vitam agentes
inde ab hoc
tempore bis tantum vectigalium comportarent; quod contioni placuit et
maioritate ex tribus duarum partium decretum est – contra vota coniugum
sine liberis, sed sine seditione. Ii enim, qui nunc plus vectigalium
solvere
debebant, divites erant neque propter centum denarios in egestatem
devenerunt.
Nunc
urbs nimis dives erat et fiscus tanto modo auctus,
ut quidam proponere ausus est vectigalia omnia ad dimidium minuere;
quod in contione disputatum est et omnibus tam bene placuit, ut
cunctis populi suffragiis nullo recusante decretum esset. Qui hoc
postulaverat ab omnibus laudatus est, et haec reformatio omnium
optima esse dicebatur. Cives festivitates instruerunt ut celebrarent
se
nunc per quattuor reformationes omnium temporum optimum ordinem
vectigalium nactum esse.
Inde
ab hoc tempore quisque civis singulis annis centenos
denarios fisco tradebat, et omnes cives vectigalia solventes pares
erant.
(Hanc
fabulam scripsi
a.d. VI Kal. Aug. anno MMIX
historiam revisens Universitatis meae, quae per
centum et triginta annos et innumerabiles reformationes gradatim ad
statum
gloriosam hodierni diei pervenit; neque dubito eam, quam semper
optimam fuisse scimus, etiam abhinc multas reformationes absoluturam
esse:
quibus cum maioritate libenter assentiemur)